- STIBIUM
- STIBIUMinter ea, quae in argenti metallis inveniuntur, memoratur Plinio l. 33. c. 6. Spumae lapis candidae nitentisque, non tamen translucentis stimmi appellant, alii stibium --- duo eius genera, mas et femina --- vis eius adstringere et refrigerare, principalis autem circum oculos, namque ideo etiam plerique platyophthalmon id appellavêre, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos. Nempe sicut ad ruborem gemmis conciliandum anchusae radice mulieres antiquae utebantur, sic nigrô stibii pulvere supercilia rasa circumducebant et in arcum formabant, sicque oculorum spatium velut producebant, id quod inter pulchritudinis priscae praecipua reputabatur momenta, ut ex epitheto Iunonis Homerico βοῶπις liquet. Hinc Ion in Omphale, stibium ὀμματογράφον vocat,Καὶ την` μέλαιναν ςτίμμιν ὀμματογράφον.Et Hesychius ὑπογράμματα, interpretatur ςτιμμίσματα ὀφθαλμῶν etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1148. et Dalechampium ad Plin. Et haec fuligo est, Tertulliano, Arnobio, Iuvenali memorata locis supra citatis in ea voce. Fucor, in illis Cypriani de Habitu Virg. oculos circumductô nigrare fucore. Unde orbes stibiô fuliginatos legas apud Hieronym. de Viduitate ad Furiam Tomo I. Ep. 10. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.